Locutus est Dominus ad Moysen anno secundo mense primo, hic plane determinatur, per recapitulationem hoc dici, faciant filii Israel Phase tempore suo, decima quarta die mensis usque ad vesperum. Et fecerunt Phase. Erant autem quidam immundi super anima hominis, id est super hominem, qui dicitur anima, cujus cadaver qui tetigerant, non poterant facere Phase, et dixerunt ad Moysen: Quare fraudamur, ne valeamus offerre inter filios Israel. Forte indignantes, quia talis immunditia necessaria est quandoque. Et consuluit Moyses super hoc Dominum. Qui respondit ei: Homo de gente vestra, qui fuerit immundus super anima hominis, sive in via procul, faciat Phase mense secundo, decima quarta die omnem ritum Phase observans. Si vero sine hujusmodi causis, tempore suo non fecerit Phase, exterminabitur anima ejus de populis suis. Peregrinus quoque advena, si fuerit apud vos, faciet Phase Domini. Si quaeratur, si iterum in mense secundo propter immunditiam non posset facere Phase, quid faceret? Potest dici, quia tertio faceret, quia quod in uno dictum est, similiter datur in aliis intelligi, vel forte si deinceps eo anno non faceret, non peccaret.